라틴어 문장 검색

Ex acceleratione autem vel retardatione vel motu retrogrado distantia Cometae in hunc modum colligitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:9)
unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 177:2)
nam interim pigritiam emendandi faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:2)
oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장44)
Sunt autem partes sub initio descriptae ut accelerationes, hoc est ut totae sub initio describendae, & propterea partes quae manent describendae & accelerationes subsequentes his partibus proportionales sunt etiam ut totae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 29:9)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nisi quod sui interpositionem circumstantium rerum distantiam intervalli potest facere, veluti si alicui continuo corpori stylus vel corpusculum aliquod inseratur, statim per ejus interpositionem necesse est aliquam intervalli distantiam fieri inter particulas circumstantes, quae post ad invicem continuatae fuerant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION