라틴어 문장 검색

sunt autem quae praeterii, interregnumne esset exspectaturus, an, quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle in proximum annum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 22:3)
quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 17 1:7)
mihi me hercule magnae curae est aedilitas tua;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 11 3:6)
quis enim tot interregnis iure consultum desiderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 11 1:2)
is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 17 1:3)
illud caveto (et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium) ne ille versus, qui in te erat conlatus cum aedilitatem petebas de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 9:3)
sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis exspectationem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 3:3)
res videtur spectare ad interregnum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 4:4)
ad interregnum comitia adducta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:2)
accusatoremne se existimari, qui antea defendere consuerat, nunc praesertim, ea iam aetate, cum aedilitatem petat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 3:2)
Quo discursu, qua vigilantia hanc ipsam aedilitatem cui praereptus est petiit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:4)
cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliniana1 coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem, nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 6:1)
Christianus vero nec aedilitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 14:1)
id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 184:3)
Numae morte ad interregnum res rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION