라틴어 문장 검색

praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)
merce doloris emi spem luminis et diem perennem, omne malum volucri cum tempore transvolare cursim, nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.16)
inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis nives.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 134)
nam transvolat in medio posita et fugientia captat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:24)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:3)
Itaque, quae petierant cupidissime loca, cupidius deserunt et avium modo transvolant citiusque quam venerant, abeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 14:2)
videbis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohaesisse constat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:4)
Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:7)
multos ex iis, quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus capulus interscidit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:5)
vultur relicto transvolet Tityo ferus meumque poenae semper accrescat iecur;
(세네카, 파이드라 17:16)
transvolat inde in partem alteram suis victoriae nuntius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 697:2)
nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION