라틴어 문장 검색

nec esculentam fletus pingimus ad dapem Thyestae, fratris crimine qui miser voratis vivum pignoribus fuit sepulcrum, cum post has epulas repente flexis Titan curribus occidens ad ortum convivam fugeret, diem fugaret.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem22)
Quid me, etsi valeam, parare carmen Fescenninicolae iubes Diones inter crinigeras situm catervas et Germanica verba sustinentem, laudantem tetrico subinde vultu quod Burgundio cantat esculentus, infundens acido comam butyro?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad V. C. Catullinum 1)
praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)
at vero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quamquam 1 continuata maturitas admittit interseritque tempestivam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per eventilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente voluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portibus foveat?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 4:1)
unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere, videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam per-faceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate retractabitur 1 ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
quis esculentus abstemium competenter arguerit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:6)
illum rigida arma caventem avocat ac manibus necopinum interserit ictum callidus et mediam designat volnere frontem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권302)
Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo modo sanguine contaminemur vel intra viscera sepulto.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION