라틴어 문장 검색

Cui rei cum nec ille primo acquiesceret, postea intervenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super hoc compellavi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:2)
Veluti si qui diutinis poenis mori cogantur, et morte ipsa cruciatus finire desiderent, et ad hoc nitantur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:15)
quoniam puer toto conamine virtutis arripuit gradum, quem divina pietas praesciebat martyrio finiendum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:7)
iste propter amorem nominis Domini toto corpore gravibus sagittis horridus et medullitus asperitate tormentorum dilaniatus in confessione patienter perstitit, quam ad ultimum accepta capitali sententia finivit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:5)
Qui tandem ad summam inopiam perductus, iudicio Dei vitam finivit, vermibus consumptus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:5)
Est igitur primo videre quid sit amor, et unde dicatur amor, et quis sit effectus amoris, et inter quos possit esse amor, qualiter acquiratur amor, retineatur, augmentetur, minuatur, finiatur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, (prae) 2:1)
Primus in spei datione consistit, secundus in osculi exhibitione, tertius in amplexus fruitione, quartus in totius personae concessione finitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:11)
Quum enim milites ex sua natura subtiles debeant suras habere atque prolixas modicumque pedem quasi artificio quodam per singulas dimensiones inaequaliter pertractum, tuas in contrario suras aspicio grossas rotundeque intensas brevique tractu finiri, pedesve prolixos per singulas dimensiones equaliter et in immensum protractos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 5:6)
Praeterea, licet ordo debeat ille servari quem dicitis, iusta tamen potest interveniente causa turbari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:5)
Amor enim res est gratiosa et ex sola cordis nobilitate procedens et pura mentis liberalitate, et ideo cunctis debet gratis, nullius scilicet muneris interveniente figura, largiri, quamvis liceat amantes solatiandi causa quibusdam se adinvicem muneribus honorare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:10)
Et quidem imprimis dicitur augmentari, si rarus et difficilis inter amantes visus interveniat et oculorum aspectus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:2)
Breviter de amoris deminutione discusso tractatu, qualiter ipse amor finiatur subsequenter tibi curamus annectere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:1)
Finitur quoque amor, postquam evidenter fuerit propalatus atque inter homines divulgatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:3)
Finitur quoque amor novo superveniente amore, quoniam affectioni nemo se potest colligare duorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:5)
Hic tamen quaerere posses, utrum finitus amor valeat resumere vitam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION