라틴어 문장 검색

quod item in centumvirali iudicio certatum esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio atque inlustratum est a patrono?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 177:2)
quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:4)
cur virgini Vestali sit heres, non sit matri suae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 22:4)
Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 60:2)
narrat enim et apud Ennium Vestalis illa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 60:2)
nam fratres inter aenos somnia pituita qui purgatissima mittunt praecipui sunto sitque illis aurea barba, aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
(페르시우스, 풍자, satire 249)
TRAIANUS PLINIO Nicaeensibus, qui intestatorum civium suorum concessam vindicationem bonorum a divo Augusto affirmant, debebis vacare contractis omnibus personis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo procuratoribus, ut aestimatis etiam iis, quae contra dicuntur, quod optimum credideritis, statuatis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 841)
Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas Turpis et Iliacis infitianda focis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 643)
Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, ut positis reddas iura sub axe locis, aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo, nec me testis eris falsa solere queri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 71)
pugnat ad exemplum primi minor ordine pili, multaque fert miles vulnera, multa facit, sed tantum virtus alios tua praeterit omnes, ante citos quantum Pegasus ibit equos, vincitur Aegisos, testataque tempus in omne sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 716)
Silvia Vestalis caelestia semina partu ediderat patruo regna tenente suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권242)
Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권8)
in his quoniam vestalis origo favillae urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est sacraruntque focos aut Phryx aut Graius alumnos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2336)
quae nunc Vestalis sit virginitatis honestas discutiam, qua lege regat decus omne pudoris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2368)
vittatus olim pontifex adscitur in signum crucis, aedemque, Laurenti, tuam Vestalis intrat Claudia.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.161)

SEARCH

MENU NAVIGATION