라틴어 문장 검색

Clare sic perspicitur fidem non esse intolerantem, sed crescere in convictu qui alterum veneratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:7)
sed multi duxere dei per prospera Romam, quos colit ob meritum magnis donata triumphis, ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede, Europam Libyamque tibi;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2173)
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos barbara bellatrix inpenderat et iaculorum nube supervacuam lassaverat inrita dextram, cum ventosa levi cecidissent tela volatu, iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent, vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco conisa in plagam dextra sublimis ab aure erigitur, mediumque ferit librata cerebrum, aerea sed cocto cassis formata metallo tinnitum percussa refert aciemque retundit dura resultantem, frangit quoque vena rebellis inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 134)
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:11)
Hos super advenit Volsca de gente Camilla agmen agens equitum et florentis aere catervas, bellatrix, non illa colo calathisve Minervae femineas adsueta manus, sed proelia virgo dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 39:1)
Sederat exserto bellatrix pectore Roma, cristatum turrita caput, cui pone capaci casside prolapsus perfundit terga capillus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 4)
illic conferti, iam sole rubentibus arvis, bellatrix sedere cohors;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권94)
quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:1)
et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 255:1)
longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 390:1)
nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris gestabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 714:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION