라틴어 문장 검색

"At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore:"
(아풀레이우스, 변신, 5권170)
"Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes viri divinationem autumant, ab isto titubante et saepius vacillante vestigio deque nimio pallore corporis et assiduo suspiritu, immo ei ipsis marcentibus oculis tuis, amore nimio laboras."
(아풀레이우스, 변신, 5권199)
"Tunc inter moras umbra illa misere trucidati Tlepolemi sanie cruentam et pallore deformem attollens faciem quietem pudicam interpellat uxoris:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:54)
At ille modicum commoratus refert sese buxanti pallore trepidus miraque super conservo suo renuntiat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:5)
Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere commotus exsangui pallore trepidantem puerum serena fronte et propitiata facie commulcens incipit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:5)
pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida et suspiritus cruciatus tarditate vehementior:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:8)
Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:1)
in vultu pallor apparet adhuc, nisi fallor.
(ARCHIPOETA, VI14)
deum Stercutium, deam Cluacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem et cetera innumerabilia huiusce modi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt et colenda censuerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:15)
Sed certior factus provinciam illam adhuc intumescere, secunda usus cogitatione populum neutiquam irritare consultius putabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:7)
10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem, rejice motum localem aut expansivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 206:1)
Ostenditur etiam in omni liquore fervente, qui manifesto intumescit, insurgit, et emittit bullas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 226:1)
Ostenditur etiam in colliquatione metallorum, quae (cum sint corporis compactissimi) non facile intumescunt et se dilatant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:1)
Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt tam durae compagis ut calefacta ut ignita non intumescant aut dilatentur mole;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 239:1)
Omne enim vegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION