-
Quapropter Hesiodus, prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 15:2)
-
Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur, neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, 'caerulum' magis dicere ecum quam ' glaucum,' sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 18:1)
-
"Cum philosophus," inquit," hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum qui audiunt si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse, neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 2:2)
-
Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 1:1)
-
Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 3:1)
-
LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 2:1)
-
Haec enim fere iam vulgatum est ancipitia esse et utroqueversus dici posse.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 2:3)
-
Portentum inusitatum conflatum est recens;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:10)
-
Sunt autem verba haec omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem quaeri solet.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 3:1)
-
Inusitate diurnare dixit pro diu vivere, sed ex ea figuratione est, qua dicimus perennare.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 17:2)
-
Itaque si dicere velis 'patrem mei' pro 'patrem meum,' quo Graeci modo το`ν πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit 'labori mei' pro 'labori meo.'
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 11:1)
-
Videre autem erat apud eum miram quandam et inusitatam gratiae larga manu praebitae et plane inexpectatae cum suppliciorum severitate alternationem.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:12)
-
Occurrent etiam in historia nostra et experimentis plurimae res, primo leves et vulgatae, deinde viles et illiberales, postremo nimis subtiles ac mere speculativae, et quasi nullius usus:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 290:1)
-
Atque de istis rebus, quae videntur vulgatae, illud homines cogitent;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 291:1)
-
at species notas variare, et inde rara multa ac inusitata producere, minus arduum.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:3)