-
Nam partim ex fortitudine innata, partim ex suspicione quadam universali (nescius et haesitans cui fidere secure posset) personal suam propriam ad omnes motus reprimendos tranferrre amabat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 5:4)
-
31. Ab universali regni pace, descendit regis cura ad pacem aulae et famulatii ipsius regis, et securitatem consiliariorum suorum ac magistratuum eminentium.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:1)
-
Quinetiam eo res processerat ut vix sermones inter se conserere homines auderent, sed universalis cunctos invaderent diffidentia.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:8)
-
Quod animos ei addidit fuit proculdubio universalis murmur populi contra regimen Henrici.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:2)
-
Quibus non tantum comitate, muneribus, et colloquiis familiaribus satisfaciebat, verum in colloquiis illis suis haud parva admiratione illos perstrinxit, cum viderent universalem eius rerum Europaearum notitiam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:7)
-
Nam si quis in omnem illam librorum varietatem qua artes et scientiae exultant diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione praeoccupatas;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:10)
-
Omnes enim ante nos, qui ad artes inveniendas se applicuerunt, conjectis paulisper in res et exempla et experientiam oculis, statim, quasi inventio nil aliud esset quam quaedam excogitatio, spiritus proprios ut sibi oracula exhiberent quodammodo invocarunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:5)
-
Prima pars exhibet scientiae ejus sive doctrinae in cujus possessione humanum genus hactenus versatur, Summam, sive descriptionem universalem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:1)
-
Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quae non tam aut rerum varietate delectet aut praesenti experimentorum fructu juvet, quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiae enutricandae primam mammam praebeat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:1)
-
Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quae nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:2)
-
Sicut scientiae, quae nunc habentur, inutiles sunt ad inventionem operum;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 25:1)
-
ita et logica, quae nunc habetur, inutilis est ad inventionem scientiarum.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 25:2)
-
Nullo modo fieri potest, ut axiomata per argumentationem constituta ad inventionem novorum operum valeant;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:1)
-
Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu invaluerunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:6)
-
At majore cum pernicie intervenit haec impotentia mentis in inventione causarum:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:8)