라틴어 문장 검색

omnisque diligentia munditiam, non affluentiam affectabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 5:2)
munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:2)
fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:2)
Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:7)
Tibi placet lavare cotidie, alius has munditias sordes putat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:1)
Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis nec sordibus notabilis erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:8)
Ennius enim, nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:2)
Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur non inverecunde respondens arguentibus, quod plura sumpsisset a Menandro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 4:1)
Tales munditiae decent puellas - Nam tu iam nec anus potes videri - ;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XC3)
Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:5)
nos iam ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:4)
elegantia modo et munditia remanebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 5:2)
illae munditiis annorum damna rependunt, et faciunt cura, ne videantur anus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 97:2)
munditiis capimur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 27:2)
In familia coluntur primi amoris consuetudines et cura de vita, sicut exempli gratia rectus rerum usus, ordo et munditia, localis oecosystematis observantia et omnium creaturarum tutela.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION