라틴어 문장 검색

ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:3)
erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi nominantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 52:1)
Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo in quo imprimuntur ipsae notae, sic confectio memoriae tamquam cera locis utitur et in his imagines ut litteras conlocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 4:3)
mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 3:3)
Cum Veteres Mechanicam (uti Author est Pappus) in verum Naturalium investigatione maximi fecerint, & recentiores, missis formis substantialibus & qualitatibus occultis, Phaenomena Naturae ad leges Mathematicas revocare aggressi sint:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:1)
E contrario industriae ordo, confectionis consumptionisque processu absoluto, eiectamenta et scorias exhauriendi iterumque adhibendi facultatem non reperit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:6)
non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius, qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat” (Is 40,28b-29).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:9)
Hoc sane accidit cum consumptorum motus efficiunt ut quosdam proventus emere desinant, ac sic efficaces fiunt ad commutandam societatum bonis gignendis consuetudinem, easdem cogentes ut ambitalem impactionem considerent et exemplaria confectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:2)
Eucharistia est enim actus memoriae, hodierna confectio mysterii, in quo praeteritum tempus, sicut eventus mortis et resurrectionis, suam ostendit facultatem futurum aperiendi, extremam plenitudinem anticipandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:5)
siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION