라틴어 문장 검색

inextricabilis insolubilis, indeprehensibilis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 271)
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
hanc messem satis est si mea reddit humus, gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur carmina, Pieriis invigilate choris, quod venit ex facili, satis est componere nobis, et nimis intenti causa laboris abest, cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 529)
seque levat saxo subsequiturque senem, dux comiti narrat, quam sit sibi filius aeger nec capiat somnos invigiletque malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권367)
invigiles igitur nostris pro casibus, oro, deminui siqua numinis ira potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 513)
Si cives politicae potestati – nationali, regionali et municipali – non invigilant, ne fieri quidem potest ut ambitali detrimento obsistatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:7)
tempus adest ut iam sapiat divina, serenae mentis consilio vivacius abdita sollers quaerere et aeternae tandem invigilare saluti, quamquam, si tantus amor est et cura vetusti moris et a prisco placet haud discedere ritu, exstat in antiquis exemplum nobile libris, iam tunc diluvii sub tempore vel prius uni inservisse Deo gentem quae prima recentes incoluit terras vacuoque habitavit in orbe;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2121)
"vitam tenebo et differam poenis morarum iugibus, et mors inextricabilis longos dolores protrahet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.110)
hic labor ille domus et inextricabilis error;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:9)
durum a stirpe genus natos ad flumina primum deferimus saevoque gelu duramus et undis, venatu invigilant pueri silvasque fatigant, flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:6)
Namque aliae victu invigilant et foedere pacto exercentur agris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:3)
" Ego vero me ad istud inextricabile pondus non adligo nec in altam faecem rerum hunc expeditum hominem demitto.
(세네카, 행복론, Liber VII 48:1)
" Idem quadam nocte, cum quosdam ex militibus suis exaudisset omnia mala imprecantis regi, qui ipsos in illud iter et inextricabile lutum deduxisset, accessit ad eos, qui maxime laborabant, et cum ignorantis a quo adiuvarentur explicuisset :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 134:1)
quid tam inextricabile?
(세네카, Phoenissae 135:1)
sed Iuppiter unus decreuit poenis inuigilare suis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 451)

SEARCH

MENU NAVIGATION