라틴어 문장 검색

Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis, In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:21)
Sic quoque Myrrha suo nimium subjecta parenti, In genitore parens, in patre mater erat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:25)
Hoc idem oratorium brevi intervallo distans ab ecclesia B. Petri, adhuc ab iisdem Turcis inviolatum et intactum permansit, et Christianis, inter se post sibi subjugatam urbem dono et licentia eorum commorantibus, solummodo concessum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:3)
Hoc itaque vas et promunctorium, quod in medio templi proeminere praediximus, intactum a Tankrado permansit, quin Turci omni devotione utrumque venerantes, inviolatum reservabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:1)
Comes vero Reymundus post captionem Antiochiae, decreto itinere suo in Jerusalem cum caeteris, imperatori Constantinopolis Laodiceam civitatem Turcis et gentibus ereptam restituit et sic fidem inviolatam illi reservavit, Juraverat enim sibi, foedusque percusserat cum eo una cum Godefrido et principibus caeteris, de cunctis urbibus, castellis et terris ad regnum ipsius pertinentibus, nihil quidquam de omnibus retinere aut mentiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:18)
"Ego habeo filios vel parentes, quibus volo relinquere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:4)
Altera quae tamquam operatori et creatori omnium Deo defert, et ejus tanquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:4)
Potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerunt posteri de parente.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:8)
Denique et parentes ejus dixerunt:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:2)
Aliam, parens optima, posce mercedem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:2)
Cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii comperisset, vim in se metuentem, prope venire permisit intrepidam, et confisam opertamque ad usque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi, et pudoris inviolati mansuri, benignius confirmavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 3:1)
Uxor vero Craugasii, quae retinens pudorem inviolatum, ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 2:1)
Et primum ita inviolata castitate enituit, ut post amissam coniugem nihil umquam venereum attigisse eum constaret ;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 2:1)
Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros, commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa, in augustum assumere commilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 8:1)
Preda gemit nidique timet cibus esse gulosi, Sed redimit natos utilis arte parens.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION