라틴어 문장 검색

praesens sors mea ut mihi informis, sic tibi magnifica est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장2)
Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagravit effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장4)
sunt enim horridi et inpoliti et rudes et informes et quos utinam nulla parte imitatus esset Calvus vester aut Caelius aut ipse Cicero.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 1:2)
quid enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 7:1)
quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque nisi si patria sit?
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 2:1)
materia ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:2)
rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 5:4)
die, quo Bedriaci certabatur, avem invisitata specie apud Regium Lepidum celebri luco consedisse incolae memorant, nec deinde coetu hominum aut circumvolitantium alitum territam pulsamve, donec Otho se ipse interficeret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장6)
sed excussa ballistis saxa stravere informe opus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장12)
solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:2)
Et forte belua invisitatae magnitudinis super ipsos fluctus dorso eminens ad molem, quam Macedones iecerant, ingens corpus adplicuit diverberatisque fructibus adlevans semet utrimque conspecta est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 5:1)
Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis praeter vocem poterat agnosci.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 8:1)
Animalia invisitata cеteris gentibus nisi invecta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 18:2)
quam caedere adgressi magnitudinis invisitatae repperere serpentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 5:2)
Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION