라틴어 문장 검색

si duo, carpe duo.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:7)
Gaude, carpe cibos, hec sapit esca fauum.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:15)
Sunt mea que carpo, non nisi rapta uoras.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:20)
quid, quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum inuisere;
(아풀레이우스, 변명 14:8)
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
(아풀레이우스, 변명 15:7)
silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur.
(아풀레이우스, 변명 83:10)
"Dulce et amarum gustulum carpis."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:5)
Nec me tamen mediocris carpebat scrupulus contemplatione comminatae mihi mortis, et ipse mecum:
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:10)
"Sed rei noscendae carpo ordinem."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:11)
"At illa parentum suorum alioquin reverens, invita quidem verum religiosae necessitati succumbens, vultu non quidem hilaro, verum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, viventium munia, prorsus in pectore, immo vero penitus in medullis luctu ac maerore carpebat animum et dies totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imagines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaverat, affixo servitio divinis percolens honoribus, ipso sese solacio cruciabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:50)
"nee auri tamen splendor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed quam procul semotus et domum celeri gradu pervectus videbat tamen decora illa monetae lumina et opulentam praedam iam tenebat animo, miroque mentis salo et cogitationum dissensione misellus in diversas sententias carpebatur ae distrahebatur:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:21)
sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:6)
Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso me concito gradu recta festinat ad civitatem, nec hortulum suum saltem curans invisere, ad quempiam sibi devertit familiarem, cunctisque narratis deprecatur periclitanti sibi ferret auxilium seque cum suo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive capitalem causam evaderet.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:4)
atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοοσ inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:2)
urbisne invisere, Caesar, Terrarumque velis curam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION