라틴어 문장 검색

Ac deinde habito generali conventu, evocatum ad se apud Aquasgrani filium suum Hludowicum Aquitaniae regem, coronam illi inposuit et imperialis nominis sibi consortem fecit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 220:1)
Consors vero illius nihil horum agere temptabatur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:8)
"Post opimas dapes quidam introcessit et cantavit invisus et alius citharam pulsavit, quae videbatur nec ipsa:"
(아풀레이우스, 변신, 5권23)
Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri;
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:1)
eos tamen qui ad Hannibalem non redissent usque adeo intestabiles invisosque fuisse, ut taedium vitae ceperint necemque sibi consciverint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 13:2)
Hi apud eum disserebant illum magnopere errasse cum in Cantium, et iterum cum in Scotiam profectus esset, quandoquidem locus alter tam prope Londinum esset et quasi sub oculis regis, alter autem locus nationis esset populo Angliae tam invisae ut quamvis eum summa benevolentia complexi fuissent Angli, nunquam tamen ei ita comitato adhaerere vellent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:3)
Vir prudens erat et eloquens, sed ingenio asperio et impersio, regi acceptissimus sed nobilitati invisus, populo itidem odiosus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:2)
Etenim proceres Castiliae, qui regem Arragoniae tam recenter expulerant in favorem regis Philippi et sensa anima sui tam aperte protulerant, non poterant non habere pro suspecto et inviso regem Ferdinandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:10)
Regina, consors eius, licet eum compluribus pulcherrimis liberis, quinetiam corona ipsa (utcunque illud fateri non sustineret) beasset, parum apud eum potuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:5)
Etenim hoc mucronem invidiae acuit, atque insuper illis temporibus spiritus personae invisae prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:8)
Inuisus tamen omnibus uigebat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 3:1)
i, digno nectenda viro tantique per orbem consors imperii!
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:174)
— qualis pauperibus nutrix invisa puellis adsidet et tela communem quaerere victum rauca monet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:219)
invisum miles sitiens haurire cruorem per varias vestes onerataque plaustra metallo transit et argenti cumulos et caedis avarus contemptas proculcat opes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:238)
hic socius, dux ille mihi nostrique per aulam ordinis hic consors emicat, ille prior.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae2)

SEARCH

MENU NAVIGATION