라틴어 문장 검색

primus congressus cum legatis et deinceps invitatio benigna et hospitalis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 485:1)
festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 68:1)
Harmonice autem est musica litteratura obscura et difficilis, maxime quidem quibus graecae litterae non sunt notae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장1)
Itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum curaverunt, et ea, quae non potest esse probata sine litteratura encyclioque doctrinarum omnium disciplina.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말17)
Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantae disciplinae magnitudinem iactari et ab is, qui non modo architecturae sed omnino ne fabricae quidem notitiam habent, non possum non laudare patres familiarum eos, qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes ita iudicant:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말33)
Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION