라틴어 문장 검색

Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr8)
plerumque tamen duas res faciunt et ipsam propositionem miscent invocationi, quod in utroque opere Homerus fecit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 84)
dii prohibete minas hoc per speciem auguralem quae invocatio appellatur non nulli dictum putant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2651)
et consuetudinis eius est, ut de vicino et proximo ducat opportunas invocationes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4022)
vocatus hasta meos invocationes et preces:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 957)
alii patrios deos indigetes dici debere tradunt, alii ab invocatione indigetes dictos volunt, quod 'indigeto' est precor et invoco:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7944)
dique deaeque omnes post specialem invocationem transit ad generalitatem, ne quod numen praetereat, more pontificum, (per) quos ritu veteri in omnibus sacris post speciales deos, quos ad ipsum sacrum, quod fiebat, necesse erat invocari, generaliter omnia numina invocabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 211)
rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 8:1)
multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 13 4:1)
non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 6:5)
Si cives politicae potestati – nationali, regionali et municipali – non invigilant, ne fieri quidem potest ut ambitali detrimento obsistatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:7)
homines municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 8:3)
aut cum idem eundem per invocationem deorum spoliata a praetore templa dinumerat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 21:4)
et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 52:1)
sive ad invocationem aliquam convertimur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 85:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION