라틴어 문장 검색

Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim.
게르솜의 자손들은 씨족별로 이사카르와 아세르와 납탈리 지파, 그리고 바산에 있는 므나쎄 지파에게서 열세 성읍을 받았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 6장47)
Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim.
둘째는 힐키야, 셋째는 트발야, 넷째는 즈카르야이다. 호사의 아들과 형제는 모두 열여섯 명이다. (불가타 성경, 역대기 상권, 26장11)
Et mensus est latitudinem ostii portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum,
그가 대문 어귀의 너비를 재니 열 암마이고, 길이는 열세 암마였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 40장11)
Sarraceni autem viso ejus signo et recognito, ea pars, quae navigio urbem cingebat, illi in galeis viginti et carinis tredecim, [0630A] quas vulgo appellant Cazh, occurrerunt volentes buzam regis coronare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:4)
Christianorum vero tredecim occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:6)
Nulli evaserunt praeter duas buzas, quae de numero tredecim navium erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:3)
Erexit autem confidentiam caput altius attollentum scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam, transgressus ad eos post ducis fugati discessum, armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat - is enim numerus eum sequebatur - barbara feritate certaminum rabiem undique concitante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 2:1)
Respondentibus 'Odoacrem,' 'Odoacar,' inquit, 'integer inter tredecim et quattuordecim annos ';
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 4:3)
Regnavit annos octo, et posuit in edicto capitula tredecim, et mortuus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 36)
Ibi iterum in quodam portu eiusdem insulae cum classe, cui Burchardus praeerat, proelio decertaverunt victique ac fugati sunt, amissis tredecim navibus et plurimis suorum interfectis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:3)
de Nordmannia vero tredecim piraticae naves egressae primo in Flandrensi litore praedari molientes ab his, qui in praesidio erant, repulsae sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 264:2)
Cumque ad ostium Sture fluminis advenissent, confestim tredecim naves paganorum, paratae ad bellum, obviaverunt eis, initoque navali proelio, hinc inde acriter pugnantes, pagani omnes occisi et omnes naves cum omni pecunia eorum captae sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:2)
Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 23:2)
Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 3:1)
sed legio sexta et tredecim vexillariorum milia ingenti agmine sequebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION