라틴어 문장 검색

debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 393:1)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:1)
vix haerent, et quod Cicero quodam ioculari libello, fundum Vetto , quem possit mittere funda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 292:2)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
non enim comoedum esse, sed oratorem volo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 328:3)
Exspiravit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:36)
Quanta autem dementia est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, a servulo ioculare convicium !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:4)
aut si pulpita personare socco comoedus voluisset, huic levato palmam tu digito dares, Menander.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium34)
attamen gaude quod hic ipse panegyricus etsi non iudicium certe eventum boni operis accepit, quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:1)
hic nobis trahebantur horae non absque sermonibus salsis iocularibusque;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:1)
imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION