라틴어 문장 검색

nec iam libet solitis delectari iocis.
(ARCHIPOETA, V84)
in tanta penuria non est ibi iocus,
(ARCHIPOETA, IX99)
iocus est amabilis dulciorque favis;
(ARCHIPOETA, X14)
Sed illud plane, quod tales deos quaedam dei unius magni membra esse dixisti, admoneo, quia dignaris, ut ab huius modi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:5)
Verum tamen si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum:
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:14)
utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus, quia in his annis est ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, iocus sit potius garrientis quam sponsio profitentis.
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem5)
ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 4:2)
Nam praeter illas unam et viginti quae Varronianae vocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 4:1)
Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hane ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 7:1)
ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 1:1)
Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:5)
Cui res audacter magnas parvasque iocumque Eloqueretur sed cura malaque et bona dictu Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret, Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 5:2)
Videturne tibi, inquit, "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 8:2)
Is nunc flos cenae habetur inter istos quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam avem praeter ficedulam totam comesse oportere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:3)
Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION