라틴어 문장 검색

tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 150:1)
Nunc pestes, ignes recolit, nunc concipit iras Oceani, soloque metu jam naufragus exstat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:11)
naM et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum, cupiditatem, odium, conciliationem impellendi animi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 229:2)
hinc gratia, metu, pecunia, ira, odio, amicitia, ambitu fieri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 64:3)
haec pars circa iram, odium, metum, invidiam, miserationem fere tota versatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:3)
proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 105:2)
Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
"ut primum pectus vel comminus ora tulere, hic ira tremit, ille metu."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 118)
nam et praestans deorum natura hominum pietate coleretur, cum et aeterna esset et beatissima (habet enim venerationem iustam quicquid excellit), et metus omnis a vi atque ira deorum pulsus esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:4)
fulgores nunc horrificos sonitumque metumque miscebant operi flammisque sequacibus iras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:4)
nec radicitus evelli mala posse putandumst, quin proclivius hic iras decurrat ad acris, ille metu citius paulo temptetur, at ille tertius accipiat quaedam clementius aequo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:10)
Ex eo procursus illorum tumultusque vehementes sunt, metus autem sollicitudinesque et tristitia et ira non sunt, sed his quaedam similia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:1)
omnibus ante oculos irae Iovis, omnibus ardent arma metu galeaeque tonant, visusque paventes ipse sequi et profugis opponere Iuppiter ignes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권11)
et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat, ni privato, ut fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, avertissent colonias a consiliis pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 227:2)
Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma flexis post terga lacertis vincla pati cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION