라틴어 문장 검색

Quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico esse subjecta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:1)
Dum haec per varies turbines in Orientis extimo festinantur, difficultatem adventantis inopiae frumentorum urbs verebatur aeterna, vique minacissimae plebis, famem ultimum malorum omnium exspectantis, subinde Tertullus vexabatur, ea tempestate praefectus, irrationabiliter plane;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 1:1)
Quo renitente, quia semel captus ab hostibus, lapsusque a Dibalto, verebatur eorum irrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus, et viro convenire existimans forti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 15:2)
Eodem anno per totam Saxoniam potestas servorum valde excreverat super dominos suos, et nomen sibi usurpaverunt Stellingas et multa inrationabilia conmiserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:12)
Tamen cum adhuc esset in pertinatia et videns Guntharium de loco suo avulsum Hilduvinum quendam nepotem eiusdem, die sancto theophaniae cum uno tantummodo episcopo Leodiae de Aquis ad Coloniam misit episcopum ordinandum et cathedram huius regiminis inrationabiliter obtinendam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:3)
Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:9)
Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen a deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire prouisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:2)
At si ita uti sunt ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:3)
Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest ammoueri;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:3)
Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:1)
Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:12)
Harum igitur rerum nulla est praescientia;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:9)
Itaque si praeuidentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:2)
Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:14)
quod est irrationabile. 13.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION