라틴어 문장 검색

Ut in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et paenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset, ita animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:2)
tum artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:7)
haec non secus quam fulmina procellaeque et si qua alia irrevocabilia sunt, quia non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis intendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 5:2)
Irrevocabilis humana pariter ac divina cursus vehit.
(세네카, De Providentia, book 1 61:9)
Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:1)
Nesciebas quanta sit potentia ignium, quam inreuocabilis, quemadmodum totas absumat urbes, quam leuibus initiis oriantur incendia?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.33)
"equidem haud rebar te mente secunda laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos consulerem, neque me, si detur copia, fallit multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen dicere, sed nostri reverentia ponderis obstat, horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris obtestor, mansurum atque inrevocabile verbum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권103)
At ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane auxilium et seram rapto pro corpore pugnam, it tamen et caecum rotat inrevocabilis ensem, vix socios hostesque, nihil dum tardet euntem, secernens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권96)
in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 358:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION