라틴어 문장 검색

Et pater igitur in filio, et in patre filius redarguuntur, habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:8)
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)
His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 67:1)
Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae longissima impendio castus, ut nec malivolo citerioris vitae ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 6:1)
Exindeque profectus, oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur, et irrisive compellebatur ut Sabaiarius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 1:2)
Qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem, moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum, supergressum omnia diritatis exempla.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 25:1)
Francosque qui venerant ex regno Karlomanni irrisere Dani:
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:4)
an tibi Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitus est?
(아풀레이우스, 변명 18:1)
partim medico credendum dicere, partim etiam inridere medicinam.
(아풀레이우스, 플로리다 19:10)
Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:4)
Secundo redarguor etiam de ludo,
(ARCHIPOETA, X37)
de qua me redarguunt servientes tui.
(ARCHIPOETA, X54)
Denique si illi iudices profiterentur propterea se talia ita iudicasse, eo quod nihil rectius de his rebus scire poterant, tunc ille, discrete et moderanter illorum imperitiam et insipientiam redarguens, aiebat, ita inquiens:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:7)
Si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum et eo captos inridere valeas, ne tu magnus atque alius.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus5)
Dominus autem inrisit me et rebus ipsis ostendere voluit me ipsum mihi.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION