라틴어 문장 검색

diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:6)
his sumptis licet insolens potestas pravum iudicet inrogetque mortem, inpasti licet inruant leones, nos semper Dominum Patrem fatentes in te, Christe Deus, loquemur unum, constanterque tuam crucem feremus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum38)
Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit artificis scelus et formidine crimen acerbat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:5)
adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:16)
quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena irrogari verecundiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 237:2)
cui tamen non plus irrogandum est quam quod somno supererit, haud deerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 188:2)
Vide quanto acrior sit ad occupanda pericula virtus quam crudelitas ad inroganda:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:7)
ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:5)
apparebit autem bona esse, si illa non nisi bonis viris tribu erit, et mala esse, si tantum malis irrogaverit.
(세네카, De Providentia, book 1 54:3)
diversa inroga;
(세네카, Hercules Furens 7:32)
Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:54)
ereptos mihi restitue manes, impius frustra invoco mortem relictam - crudus et leti artifex, exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
(세네카, 파이드라 17:11)
sic premit adversos et acerbat vulnera dictis ac nunc ense furit, nunc tela natantia captans ingerit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권142)
Nam et multis aliis similia quibus nullas poenas inrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et inpunitis, ut innoxiis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 3:1)
Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt quantum sanguinis fuderint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION