라틴어 문장 검색

qui victoriam suorum adfuturam sperantes et peregrinorum fugam atque contritionem, urbem subito irrumpere devoverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:7)
Interea rex turrim quamdam civitatis Sagittae ampliori assultu et crebro ictu lapidum dum irrumpere conaretur et fere perforasset, consilio Arnolfi clerici et cancellarii animus regis repressus est, ne [0673B] hanc ulterius lapidum jactu toties quassatam attereret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:1)
Circumfodit etiam idem Tankradus suos vallo tutissimo, quod et vigili custodia munivit, ne subito hostes callide ad eum vel suos in obsidione divisos irrumpentes, bellum cum eis committerent, et sic facile expugnarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:6)
Quodam denique die post plurimos assultus et diutinos labores, dum paulisper a foris respiraret exercitus manusque contineret a belli opere, deintus vero Tyrii et eorum Turci milites silentium tenerent, sed tamen consilium iniissent quatenus in momento a portis in impetu castra regis irrumperent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:3)
Hinc [0704A] non post multoz dies, et post terribiles assultus, magistram portam urbis in virtute nimia assilientes, militibus Graecorum, viris effeminatis parum resistentibus, in securi et ascia januam comminuentes, defensoribus tandem fessis, unanimiter irruperunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:3)
Unde Cassiodorusdixit, "Laborem quippe non refugit qui virtutis gloriam concupiscit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:5)
Hens inter homines, omnes fuge, turpia eorum, Tu tecum habitas, refuge, facta tua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:7)
non enim refugit vitae obsequium, et quasi sapiens lucrum mortis amplectitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:23)
IV, 4) apta Deo esse sacrificia, quae refugit omnis insipiens, hoc est, opera et praecepta virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:19)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:14)
Sed si me testem abnuis, et refugis arbitrum, vox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:11)
Malitia igitur amat diluvium, et consortium justae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione remanet nullam habens cum virtute communionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:3)
Re hoc modo finita, . . . et Lentiensibus, Alamannicis pagis, indictum est bellum, collimitia saepe Romana latius irrumpentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:1)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION