라틴어 문장 검색

Iustum et tenacem propositi virum non civium ardor prava iubentium, non voltus instantis tyranni mente quatit solida neque Auster, dux inquieti turbidus Hadriae, nec fulminantis magna manus Iovis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 31)
omni tumultu caret, inferiora fulminantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:3)
E matris utero fulmine eiectus puer mox fulminanti proximus patri stetit.
(세네카, Hercules Furens 7:1)
frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat gentisque tantae, vultus est illi Iovis, sed fulminantis:
(세네카, Hercules Furens 11:5)
[nondumque ferae terga iubatae] ite ad Stygios, umbrae, portus ite, innocuae, quas in primo limine vitae scelus oppressit patriusque furor, ite, iratos visite reges.
(세네카, Hercules Furens 16:23)
perfidi reges iacent, saevi tyranni, fregimus quicquid fuit tibi fulminandum.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:2)
tu fulminantem saepe domuisti Iovem, tu furva nigri sceptra gestantem poli, turbae ducem maioris et dominum Stygis, tuque o noverca gravior irata deus, cape hunc triumphum solus et vince Herculem.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:8)
pro nimis felix, nimis, si fulminantem et ipsa sensissem Iovem!
(세네카, Hercules Oetaeus 26:32)
Silva iubatus qualis Armenia leo
(세네카, Thyestes 747:1)
fulminat illa oculis et quantum femina saeuit, spectaclum capta nec minus urbe fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 833)
in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini caeritesque anguem in oppido suo iubatum, flavis maculis sparsum, apparuisse affirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 250:1)
in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)
postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 191)

SEARCH

MENU NAVIGATION