라틴어 문장 검색

grande id prosperumque consensu haruspicum et summa claritudo iuveni admodum Vespasiano promissa, sed primo triumphalia et consulatus et Iudaicae victoriae decus implesse fidem ominis videbatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장5)
isque primus principatus dies in posterum celebratus, quamvis Iudaicus exercitus quinto nonas Iulias apud ipsum iurasset, eo ardore ut ne Titus quidem filius expectaretur, Syria remeans et consiliorum inter Mucianum ac patrem nuntius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 79장2)
illuc Mucianus cum legatis tribunisque et splendidissimo quoque centurionum ac militum venit, et e Iudaico exercitu lecta decora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장8)
igitur validissimam exercitus partem Tito tradit ad reliqua Iudaici belli perpetranda.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 51장6)
longam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장6)
et Belius amnis Iudaico mari inlabitur, circa cuius os lectae harenae admixto nitro in vitrum excoquuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장5)
externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus compescuit, coactis qui superstitione ea tenebantur religiosas uestes cum instrumento omni comburere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 36장 1:1)
Octauo imperii mense desciuerunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis pars in praesentis Vespasiani uerba iurarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 1:1)
Iudaicus deinde exercitus V. Idus Iul.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 3:6)
Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur, habitabat cum patre una sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 1:2)
praeter ceteros Iudaicus fiscus acerbissime actus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 2:2)
ad quem deferebantur, qui uel[ut] inprofessi Iudaicam uiuerent uitam uel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 2:3)
theologus vero numerum angelorum ignorat;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:6)
"Tales Philo, Platonici sermonis imitator, tales Iose- phus, Graecus Livius, in secunda Iudaicae captivitatis historia Essenos refert."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:108)
Alioquin, quod Iudaica superstitio ex parte facit in eiuratione quorundam animalium atque escarum, quod Indorum Bragmanae et Aegyptiorum gymnosophistae in polentae et orizae et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION