라틴어 문장 검색

Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci p. )-(. z. cerae p. )-(. I. butyri p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 6:1)
cerae p. z. olei tantumdem, resinae terebinthinae ad nucis juglandis magnitudinem, simul incoquuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 2:2)
quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 3:2)
ut butyrum cum rosa, et exigua mellis parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 68:7)
Si cerussam, jus malvae, vel juglandes ex vino contritae, maxime prosunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 27:8)
deinde imponendum lycium ex vino est, aut amurca cocta cum eodem, aut cum rosa butyrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:4)
tum butyro et rosae mellis paulum, et resinae terebinthinae pars quarta adjicienda est, eoque utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:6)
aut id, quod ex butyro, rosa, resina, melle fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 13:3)
si usque eo tumebit ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula, vel folia vitis contrita et cum recenti vel butyro vel adipe anserina mixta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:2)
Eodem tempore iuglandem et pineam et castancam serere oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 14:6)
vetus uritur, et supra ustum butyrum vel caprina instillatur adeps.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 5:3)
Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 2:2)
Iuglans arbor proinde dicta est ac Iovis glans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:1)
Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:2)
Iuglans, D praetermissum est, quasi Diuglans, id est Διὸς βάλανος, sicut Theophrastus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION