라틴어 문장 검색

Solus ab Hesperia non flexit lumina terra Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam Ad visus reditura suos, tectumque cacumen Nubibus, et dubios cernit vanescere montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:1)
Iam flamma resedit, Pompeiumque ferens vanescit solis ad ortus Fumus, et invisi tendunt mihi carbasa venti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:42)
aut quia procul visentibus terra humilis semper videtur, ut Lucanus et dubios cernit vanescere montes (3.7).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5225)
iugetis enim dicitur augurium quod ex iunctis iumentis fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5378)
cum autem dicit 'iugo', veram significationem iugetis facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 53711)
alii dicunt favere nuptiis Cererem, quod prima nupserit Iovi et condendis urbibus praesit, ut Calvus docet et leges sanctas docuit et cara iugavit corpora conubiis et magnas condidit urbes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5821)
scilicet ne aut legitime iugatam contra fas reliquisse videretur, aut foedus, id est fidem rupisse perpetuae castimoniae, quia cum fuissent iuncti, scirent tonuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3396)
mos enim apud veteres fuit flamini ac flaminicae, dum per confarreationem in nuptias convenirent, sellas duas iugatas ovilla pelle superiniecta poni eius ovis, quae hostia fuisset, ut ibi nubentes velatis capitibus in confarreatione flamen ac flaminica residerent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3747)
Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 113:6)
omnes enim inter se nexae et iugatae sunt):
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:2)
tunc querimur crassus calamo quod pendeat umor, nigra set infusa vanescit sepia lympha;
(페르시우스, 풍자, satire 310)
Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente vanescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:2)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso - Vanescit culpa culpa repensa tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 868)
Ista sed aetherias vanescant dicta per auras, Et sint ominibus pondera nulla meis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1422)

SEARCH

MENU NAVIGATION