라틴어 문장 검색

Inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia, ea re ut damnatorum petita bona suis accorporarent, essetque materia per vicinitates eorum late grassandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 11:1)
Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 64:1)
credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat, quam damnatorum sorte (sicut sperabat,) ut frater Gallus occidi, ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 14:2)
His malis perculsus, rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 7:1)
Laesae maiestatis multi arcessiti atque damnati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장1)
Ductus est itaque inter primos Simplicius, Philippi filius, ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pietati dederat nec erratum, fato quodam arcente, corpore immaculato lata fuga damnatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 9:1)
Criminibus vero serpentibus latius, per implicates nexus sine fine distentos, quidam corporibus laniatis exstinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis, Paulo succentore fabularum crudelium, quasi e promptuaria cella, fallaciarum et nocendi species suggerente complures, cuius ex nutu (prope dixerim) pendebat incedentium omnium salus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 13:2)
Nos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 10:2)
Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se stringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 11:1)
Alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiamtum, rerum mutatione subita territus, cum coniuge periculis exemptus, diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 6:2)
Nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis, iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas, aut olim recepta consuetudo cessavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 82:2)
Ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare Sic in provinciarum speciem redactam videam Daciam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 9:4)
Ideoque sempiternum veneror numen, quod non clandestinis insidiis, nec longa morborum asperitate, vel damnatorum fine decedo, sed in medio cursu florentium gloriarum, hunc merui clarum ex mundo digressum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:2)
Foederata itaque pace annorum triginta, eaque iuris iurandi religionibus consecrata, reversi itineribus aliis, quoniam loca contigua flumini ut confragosa vitabantur et aspera, potus inopia premebamur et cibi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 14:1)
Cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum defensor, confidentius exclamavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION