라틴어 문장 검색

Quin et illa obiectabat, principio anni vitare Thraseam sollemne ius iurandum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장1)
requirere se in senatu consularem, in votis sacerdotem, in iure iurando civem, nisi contra instituta et caerimonias maiorum proditorem palam et hostem Thrasea induisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장4)
et cum cetera iuris iurandi verba conciperent, Vespasiani nomen haesitantes aut levi murmure et plerumque silentio transmittebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장7)
cuius pacti non dubitauit a quibusdam ius iurandum atque etiam syngrapham exigere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 2:2)
cum M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius, simul ac primum exercitum dimisisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 3:2)
laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiauit senatus consultum, quo omnia simul ei diuina atque humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 2:4)
apud eam longo tempore sacrificare, uota suscipere, controuersias quasdam interposito per Caesarem iure iurando distrahere perseuerauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:3)
sunt qui putent, confisum eum nouissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis adinspectantium se remouisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 1:2)
qua re admodum exhilaratus quadragenos aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:3)
eq(uiti) R(omano) iuris iurandi gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se numquam repudiaturum ante iurauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 1:2)
deque ea re et iure iurando et chirographo cauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:2)
conuersus hinc ad officia pietatis ius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:1)
Tum primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 8:2)
ut nunc quasi imitatio sit iuris iurandi, ut dicat Ascanius 'iuro per caput meum', sicut praesens pater per suum caput iurare consueverat quotiens fidem suam confirmare cupiebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2984)
stygii per flumina fratris hypallage est 'per Stygia fratris flumina'. et bene etiam iure iurando dicta confirmat, ut rem inmobilem necessitate constituat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1133)

SEARCH

MENU NAVIGATION