라틴어 문장 검색

cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 133)
dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi talibus officiis prope mancum, ne mea saevus iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 214)
'iure' inquit 'Trausius istis iurgatur verbis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:6)
ne illa quidem in iis vitia deprehendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt, tanquam ab iis qui deliberant utique dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 286:1)
et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando patrocinii fides cogit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 328:3)
qui conviciati sint, et puto Stoicos . repercutiendi multa sunt genera, venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 187:3)
quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 234:2)
avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:1)
similemne Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:4)
Saepe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit.
(세네카, 행복론, Liber VII 139:4)
Hoc mihi satis est, cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos ob- iurgare.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 88:4)
non conviciari vos putabo sed vagire velut infantes miserrimos."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 141:5)
cum saepe iurgarent nouerca et priuignus, iussit eum semigrare;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, quinquennis testis in procuratorem.4)
quamquam et hoc ipsum, quod copiam tui iurgantibus difficile concedis, indicium sit bene iudicaturi:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 1:3)
cum tu inter ista discessu primorum populariumque statu urbis exinanito ad nova celer veterum Ninivitarum exempla decurristi, ne divinae admonitioni tua quoque desperatio conviciaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION