라틴어 문장 검색

Respondens autem alter increpabat illum dicens: " Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?
그러나 다른 하나는 그를 꾸짖으며 말하였다. “같이 처형을 받는 주제에 너는 하느님이 두렵지도 않으냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 23장40)
praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.
말씀을 선포하십시오. 기회가 좋든지 나쁘든지 꾸준히 계속하십시오. 끈기를 다하여 사람들을 가르치면서, 타이르고 꾸짖고 격려하십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 4장2)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
이 증언은 참말입니다. 그러므로 그들을 엄하게 꾸짖어 그들의 믿음이 건전해져서, (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 1장13)
Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”.
그러나 미카엘 대천사도 모세의 주검을 놓고 악마와 다투며 논쟁할 때, 감히 모독적인 판결을 내놓지 않고 “주님께서 너를 꾸짖으시기를 바란다.” 하고 말하였을 뿐입니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:9)
Qui iurgatus contra Moysen ait: " Da nobis aquam, ut bibamus ". Quibus respondit Moyses: " Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ".
백성은 “우리가 마실 물을 내놓으시오.” 하면서 모세와 시비하였다. 그러자 모세가 말하였다. “어째서 나와 시비하려 하느냐? 어째서 주님을 시험하느냐?” (불가타 성경, 탈출기, 17장2)
Quem cum episcopus suus increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur, audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:5)
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:4)
His ille chorus increpitus dejecit humi moestior vultum, confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:22)
Palpitabat mortuae linguae plectrum infra meatus faucium, manifestans in se verbigenae magnalia, qui rudenti asellae compegit humana verba, ut increparet prophetae insipientiam.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:10)
Et, variam in speciem distorto corpore, falsos Increpat errores, et dat convitia ligno.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:1)
Corripiet me, ait sanctus David, iustus in misericordia, et increpabit me;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:50)
Nam cum Dominusin cruce penderet duobus latronibus iuxta illum positis, uno videliceta dextrix altero autem a sinistris similiter in cruce pendentibus, et unusex illis Dominum increparet dicens, "Alios salvos facit, se ipsum salvumfacere non potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 90:4)
At illa eum increpans introitumquedomus omnimodo facto atque sacramento denegans ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:34)
Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens, ipse quoque arrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat, ut aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens, idque (incertum qua mente) ne lateret affectans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 10:1)
Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener, quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION