라틴어 문장 검색

Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat vividum et acrem iniuriae alicuius vel subditis suis limitaneis, vel mercatoribus, vel publicis ministris illatae, neque a prima provocatione diutius torpeat aut tardet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:6)
Secundo, qui curias contentionibus circa iurisdictionem implicant, neque vere sunt (ut habentur) amici curiae, sed parasiti curiae, curias inflando ultra terminos propter micas e compendia propria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:6)
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri iniquae in palaestra praebitionis post disci provocationem
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장14)
mox celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et peregrinos iurisdictio evenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장7)
id quoque morum Tiberii fuit, continuare imperia ac plerosque ad finem vitae in isdem exercitibus aut iurisdictionibus habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장2)
nec enim iurisdictio obvenerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:2)
credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 2:1)
Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur—nam par in parem non habet imperium—oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 10:7)
si non, iterum habebit sibi coequalem extra ambitum sue iurisdictionis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 10:10)
sua nanque iurisdictio terminatur Occeano solum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:40)
in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:4)
Propter convenientiam sciendum quod 'punitio' non est simpliciter 'pena iniuriam inferenti', sed 'pena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi';
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:12)
Et iudex ordinarius esse non poterat nisi supra totum humanum genus iurisdictionem habens, cum totum humanum genus in carne illa Cristi portantis dolores nostros, ut ait Propheta, puniretur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:17)
Et supra totum humanum genus Tyberius Cesar, cuius vicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset, nisi romanum Imperium de iure fuisset. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:18)
Nam vicarius est cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION