라틴어 문장 검색

si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent Antiocho, vim vi arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut in amicitiam accipiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 465:1)
qui, videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:38)
Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:28)
et ut in amicitiam non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur.
(세네카, 행복론, Liber II 80:5)
Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장11)
Etenim cum illi in dicendo inciderint loci, quod persaepe evenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt, credo, omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem pertinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 56:1)
sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
Si amicitiae nostrae potius affinitatisque quam personae tuae tempus ordinem statum cogitaremus, iure vobis in hoc opere, quantulumcumque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 1:1)
a quo reiecti ad senatum, potestate facta dicendi, positis ferocibus animis pacem sibi ab Romanis bellique ius adversus Sidicinos petierunt, quae se eo iustius petere, quod et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non adversis ut Campani, venissent, et adversus Sidicinos sumerent arma, suos semper hostes, populi Romani nunquam amicos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 9:1)
Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장7)
Haec societas diligenter et sancte observata, quae nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque, de qua loquebar, interiorem societatem amicitiae colendam proficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 3:1)
Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장1)
nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in amicitiam cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 150:1)
ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, et inter cetera magnifica promissa pollicitus est brevi caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 112:2)
amicitia et societas nobis nulla tecum, sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque, qui postea per vim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupaverant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 374:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION