라틴어 문장 검색

Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit, redituros esse in castra Poenica, si Romani captivos non permutarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 4:1)
edepol autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 5:1)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)
et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 1:2)
et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo , causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 1:3)
Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in verba haec (magistratus verba):
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 3:2)
deinde concipiebatur iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 4:2)
Dic enim, quaeso, die, vir sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia divina atque humana iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam violentiam non dignam esse capitis poena existumes?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 9:1)
Se vero (aiebat) ista omnia pro virili abnegasse, et iusiurandum tactis evangeliis obtulisse quod ipse nihil tale esset, donec in fine vi quadam ad quicquid illi vellent agnoscendum eum adegissent, unde iusserunt eum bono animo esse et sine metu.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:39)
MOLIBVS exusta de more palude uetusta, Circumseptus ibi draco magnus in aggere limi, Per iusiurandum, si se sciat inde leuandum, Quicquid habent Mauri, dare se promiserat auri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:1)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: " Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장18)
Nemo erat, qui modo aliquam iacturam facere posset, quin aut vadimonio teneretur aut in reos referretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:4)
idem iusiurandum adigit Afranium;
(카이사르, 내란기, 1권 76:5)
eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:12)
fidem reliquis interponere, iusiurandum poscere, ut quod esse ex usu Galliae intellexissent communi consilio administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION