라틴어 문장 검색

At Platoni cum in cunis parvulo dormienti apes in labellis consedissent, responsum est singulari illum suavitate orationis fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 114:5)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
Haesimus calentes et transfudimus hinc et hinc labellis errantes animas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:10)
Valgia vero sunt labellorum obtortiones in supinatione factae.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, X*2)
Sicut et Petronius ait obtorto valgiter labello
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, X*3)
Et illud hinc est comma quod Arbiter fecit tale "Anus recocta vino trementibus labellis"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXI3)
Aptius impressis fuerat livere labellis Et collum blandi dentis habere notam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 734)
Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 536)
Illic purpureis condatur lingua labellis, Inque modos Venerem mille figuret amor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1414)
fac primus rapias illius tacta labellis pocula, quaque bibet parte puella, bibas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:402)
tantum ne noceant teneris male rapta labellis, neve queri possit dura fuisse, cave.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:483)
sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae, et summos dentes ima labella tegant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 57:4)
proxima post nonam cum sese aurora moveret, invidia socios praedaeque cupidine victos, esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:3)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION