라틴어 문장 검색

sane multi nolunt ita intellegi, ut summum osculum filiae dederit, id est non pressum, sed summa labella contingens, sed ita aiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2563)
et notandum 'paeniteat trivisse' prae- teritum pro praesenti positum usurpative, quod in defectivis li- center fit, ubi praesens non invenitur, ut "quamquam animus meminisse horret". labellum inanissimam quidam temptant facere discretionem, ut virorum labra, mulierum labia dicantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 343)
habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 42:5)
At Platoni cum in cunis parvulo dormienti apes in labellis consedissent, responsum est singulari illum suavitate orationis fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 114:5)
At Platoni cum in cunis parvulo dormienti apes in labellis consedissent, responsum est singulari illum suavitate orationis fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 114:5)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
"i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!"
(페르시우스, 풍자, satire 562)
sed si intus et in iecore aegro nascuntur domini, qui tu inpunitior exis atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
(페르시우스, 풍자, satire 566)
Haesimus calentes et transfudimus hinc et hinc labellis errantes animas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:10)
Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem confusumque.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:1)
Valgia vero sunt labellorum obtortiones in supinatione factae.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, X*2)
Sicut et Petronius ait obtorto valgiter labello
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, X*3)
Et illud hinc est comma quod Arbiter fecit tale "Anus recocta vino trementibus labellis"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXI3)
Aptius impressis fuerat livere labellis Et collum blandi dentis habere notam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 734)

SEARCH

MENU NAVIGATION