라틴어 문장 검색

siquidem mens in illis labat, in hoc constat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:2)
eo facto id necesse est labet et facile auferatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:7)
Idque latissime patere consueuit, resoluitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:5)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam uertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac mouetur, uix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:6)
Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:2)
At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:4)
Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:1)
at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:6)
at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:2)
Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, siue intestinum siue omentum est, delabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 5:1)
tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:5)
Resupinandus autem homo est coxis erectioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:3)
Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 2:3)
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:1)
Praeter haec etiamnum a lateribus duo ualentes obiciantur, qui circumstantes labare uel unum uel duos, qui puerum continent, non sinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION