라틴어 문장 검색

ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista,
그러니 세상 창조 이래 쏟아진 모든 예언자의 피에 대한 책임을 이 세대가 져야 할 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 11장50)
Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;
베드로와 함께 왔던 할례 받은 신자들은 다른 민족들에게도 성령의 선물이 쏟아져 내리는 것을 보고 깜짝 놀랐다. (불가타 성경, 사도행전, 10장45)
Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt!
저들은 불행합니다! 카인의 길을 따라 걸었고 돈벌이 때문에 발라암의 오류에 빠졌으며 코라처럼 반항하다 망하였기 때문입니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:11)
dein coorti et undique effusi trudunt adversos, instant cedentibus collectosque in orbem pars congressi, quidam eminus proturbant.
그리고는 그들은 매복을 풀고 나타나 사방에서 적들에게로 침투해가고, (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장6)
Quisquis etiam in hac vita, ea quae de Trinitate dicuntur, non posse intelligi arbitratur, profecto in illum Montani haeretici labitur errorem, quem beatus damnans Hieronymus in prologo Commentariorum Isaiae sic ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:14)
Sicut enim sanativum aut durum ex potentiis quibusdam dici Aristoteles astruit, quod videlicet ipsa incommodis suis resistere valent, ita sapientia ratione quadam potentia dicitur, quia fallaciae scilicet vel ignorantiae resistitur, nec in aliquo per errorem mens caecata labatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:3)
De nulla enim possidentium bona ratione procedit suam effuso sermone largitatem effundere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:16)
sed et cavere debet, ne nimis effuso sermone utatur vel nimio teneatur silentio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:23)
Praeterea nullam debetis tam effuso sermone laudare, ut alterius probitati vestro derogetur affatu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:7)
Praeterea quid exspectavit tam magna et effusa largitas vestra?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:5)
videns enim Dominus suos clericos iuxta humanae naturae infirmitatem in varios lapsuros excessus, ait in evangelio:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:18)
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu, Nec terram signo revolubilis imprimit udo, Sed fractus sparsim in globulos formam usque rotundam Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:3)
eversis flumina ripis Expatiata ruunt, spumantibus aestuat undis Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:24)
Impulsus erumpit medius liquor Terras aquarum effusa licentia Claudit vicissim;
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:6)
Tales, cum medio labuntur sidera coelo, Parvi subsiliunt lemures, populusque pusillus Festivos, rediens sua per vestigia, gyros Ducit, et angustum crebro pede pulsitat orbem.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION