라틴어 문장 검색

Propter haec adquirenda et obtinenda fac elemosynas, funde orationes, exerce ieiunia, quantum sine laesione tui corporis potes.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 11:4)
Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam laesio ipsa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:8)
Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini.
(불가타 성경, 요엘서, 1장9)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro?
(불가타 성경, 요엘서, 2장14)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:2)
Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:3)
iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:6)
“Omnis laesio solidarietatis et amicitiae civium damna in naturam inferunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:2)
deprecatio, obsecratio, brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 33:3)
nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, , expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION