라틴어 문장 검색

eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:3)
acetum vero et liquidissimum inter ceteros humores, et tanto est acerbius ut sit acore tristificum, et exemplo marinae aquae, quae ipsa quoque amaritudine sui aspera est, numquam gelu contrahitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:4)
Quod si cadaver exigis tuum scalpi, Sternatur Acori de triclinio lectus, Talassionem qui tuum decet solus, Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII9)
Ut enim, si cenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae non nullis interdum quasi acoribus condias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 5:1)
quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem Circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:16)
Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 180:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION