라틴어 문장 검색

quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus uestitus est;
(아풀레이우스, 변명 54:2)
Postridie, cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen, lana multa collum cervicesque circumvolutum, ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati, eo contra Milesios loqui non quire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 2:6)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 16:2)
11. Statutum etiam fecit de re pannaria et lanis intra regnum conservandis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 11:1)
Licet enim opera atque activam scientiarum partem praecipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:2)
neque muscum aut segetem herbidam demetere festinamus, sed messem tempestivam expectamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:4)
Quinetiam, ut e quibusdam putridis materiis, veluti musco et zibetho, aliquando optimi odores generantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:9)
13. Omnia villosa, ut lana, pelles animalium, et plumagines, habent nonnihil teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 51:1)
Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et hujusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:1)
non ex lana aut plumis aut serico, quae excernuntur ab animatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:6)
muscus, inter putredinem et plantam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 302:2)
Solummodo superstitio nostris temporibus eo provecta est ut primae classis sicarii lanis obfirmatis minime cedant, atque decreta votiva, etiam in re sanguinaria, consuetudinis vires exaequent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:8)
Sed in eo genere cardo rei est ita aquam regere ut perpetu fluat, nec consistat aut in cratere aut in cisterna, ita ut quiete non sit deoclor, versa aut in viridem aut rubrum aut huiusmodi, neque muscum colligat aut putredinem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:7)
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: "Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum".
(불가타 성경, 호세아서, 2장7)
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,
(불가타 성경, 호세아서, 2장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION