라틴어 문장 검색

Verum quod eum maxime movit illud fuit, quod cum rex esset thesauri et opum appetentissimus, pati non potuerit commercium tanquam apostrophia languescere, aut ullam manere obstructionem in vena porta per quam sanguis ille flueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:7)
Neque tamen caussam iuridica via prosequebantur, aut eos tempore convenienti ad se defendendum producebant, sed in carcere languere permittebant, et diversis artificiis et terroribus plurimas ab illis mulctas et redemptiones extorquebant, quas compositiones et mitigationes vocabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:8)
Secundum, ut viris pecuniosis aperiatur via qua ad pecunias mercatoribus praestandum invitentur, ne commercium intercidat aut languescat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:5)
metu territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos omnes in Britanniam traductos necaret;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장5)
At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장1)
Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 57장3)
nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장3)
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
te proelia viso languescent avidique cadet dementia monstri."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:50)
Nam si vere id fecerimus, quo gemmare palmites incipiunt, matris alimentis subito destitutus languescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 4:5)
Interdum et fastidio ciborum languescit pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 1:1)
nam luna claro repente caelo visa languescere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장2)
languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expectabunt, sibi ignavi, nobis graves.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장6)
sed in animo revolvente iras, etiam si impetus offensionis languerat, memoria valebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장4)
quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exequi caedem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION