라틴어 문장 검색

expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus uellet inferri:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:5)
Id ne malum accideret, Washingtonii villicus et dispensator hostium postulata concedenda esse censuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.28)
Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:8)
Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:12)
Optimus dispensator est, qui sibi nihil reservat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:15)
Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:8)
proelia quanta illic dispensatore videbis armigero!
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I31)
"hic plaudat nitidi praeconis filius inter pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III65)
testandi cum sit lenonibus atque lanistis libertas et iuris idem contingat harenae, non unus tibi rivalis dictabitur heres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI107)
purior ergo tuis laribus meliorque lanista, in cuius numero longe migrare iubetur psellus ab Eupholio;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI183)
nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur non cogente quidem sed nec prohibente tribuno, scripturas leges et regia verba lanistae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI3)
Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:8)
Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
Dispensatoris nobile cernis opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII2)
Quidam me modo, Rufe, diligenter Inspectum, velut emptor aut lanista, Cum vultu digitoque subnotasset, 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, Cuius nequitias iocosque novit, Aurem qui modo non habet Batavam?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION