라틴어 문장 검색

alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique ante hanc pugnam tiro esset quod sciam, facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 3:5)
num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse videtur aut hic discipulus magistro tantulum de arte concedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:5)
artificis quia Patris opus discrimine nullo influit in medium nec avaro munere currit, ante datum quam primus homo sordesceret Adam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2293)
inde ad consessum caveae pudor almus et expers sanguinis it pietas hominum visura cruentos congressus mortesque et vulnera vendita pastu spectatura sacris oculis, sedet illa verendis vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2376)
illic natali desuescunt vivere ritu moribus et patriis exutae in barbara iura degenerant linguamque novam vestemque sequuntur, deque profanato discunt sordescere cultu nutricemque abolent petulanti e pectore Sion.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1117)
Opes autem et lenoni et lanistae contingunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 15:2)
Facit et lanista qui iuuenes cogit ad gladium nec damnatur reipublicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati stuprum nec laedit rempublicam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 11:16)
eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut opimos boves saginat ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet atque ornat.
(세네카, 행복론, Liber VI 53:3)
Quid uidetur lanista qui iuuenes cogit ad gladium et tamen non accusatur laesae reipublicae?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.48)
gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum ex quo lanistis comparare mos est, servorum de catasta ac liberorum qui venalem sanguinem habent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 318:1)
si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho lanistis Aetolis non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 389:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION