라틴어 문장 검색

Volueris, de vulva faciet piscem, de lardo palumbum, de perna turturem, de colaepio gallinam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:4)
Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:14)
Paene praeterii, quod minime praetereundum fuit, accepisse me careotas optimas, quae nunc cum ficis et boletis certandum habent.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 6:1)
virgaque Ianalis de spina ponitur alba, qua lumen thalamis parva fenestra dabat, post illud nec aves cunas violasse feruntur, et rediit puero, qui fuit ante, color, pinguia cur illis gustentur larda Kalendis, mixtaque cum calido sit faba farre, rogas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권119)
o quando faba Pythagorae cognata simulque uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:3)
neque ille sepositi ciceris nec longae invidit avenae, aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cena vincere tangentis male singula dente superbo, cum pater ipse domus palea porrectus in horna esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:12)
Tu illos boletos, voluntarium venenum, nihil occulti operis iudicas facere, etiam si praesentanei non fuerunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 24:6)
Inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 14:4)
non lardum grave debilisve perna?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum10)
iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui, laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 296)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido, et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 34)
Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam, aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 355)

SEARCH

MENU NAVIGATION